monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 5, 13
ALBUCIUS hoc colore usus est, ut diceret noluisse illum in tam infausta domo educari, ex qua duo iam fratres eius elati essent; qui postea decessit, inter causas moriendi casum fratris fuisse. et servavit hunc colorem, ne quid in novercam, ne quid in patrem diceret; aiebat iustissimum futurum avum, si tantum defendere se voluisset. 'quid ergo? quare rapuisti? ' amabam. huic maxime ab initio animum meum addix(er)am. in domo vestra (nihil) praeter ipsam domum timui. si apud me duo decessissent, ex domo illum mea transtulissem.